Epistula a Carolō Bogotēnsī ad Gregem Latīne Loquentium annō 2008 mēnse Augustō missa.
Carolus Universis salutem
Timor -nē quid plōrandum proximā in domō fieret- quendam Floridae vicinum mōvit, ut custōdiam locī arcesseret: clamōrēs horrisonōs, proeliumque domesticum iuxta sē agī dēnūntiat. Igitur custōdēs accēdunt, portamque illius domī, ubi proelium agitur, pulsant. Aperītur ā marītō, cuius faciēs contūsa vidētur; sēsēque ab uxōre pulsatum esse dēmōnstrat. Quae, postquam incendium īrae recēdit, fatētur, quod patrāvit, malum. Congelātam enim portiōnem illius ēscae, quam Italī "lasāgnam" vocant, tōtīs vīribus coniēcit in ōra virī. Quāpropter ipsa (sc. uxor) in custōdiam dātur. Congelāta enim portio "lasāgnae", auctōritātum arbitriō, tamquam later esset. Cuius massae impactus vel ictus nōn solum nocēre, sed necāre posset.
Epistula a Carolō Bogotēnsī ad Gregem Latīne Loquentium annō 2011 mēnse Maiō missa.
Puella matrem interrogat: - "Mamma, qua creatum est ratione genus hominum?
Mater ei respondet: - Deus creavit Adam et Evam, de quorum prole formatum est genus humanum'.
Biduo post puella ponit eandem quaestionem patri. Eique pater respondet: - 'Multis abhinc annis exstitere Simii, qui sensim evoluti sunt usque ad homines quos vides hodie'.
Parva puella nimis confusa regreditur apud matrem eique dicit: - 'Mamma, qua fit ut tu dicas genus hominum creatum a Deo et pappa dicat evolutum a simio?'
Respondet mater: - 'Vide, carissima, est res absoluta: Ego tibi loquor de mea familia et pater tibi loquitur de sua.'
FABULAE BURMENSES
Ex epistula a Stanislaō Tekieli ad Gregem Latīne Loquentium annō 2011 mēnse Maiō missa.
(I)
Secundum chronica - partim historica, partim fabulosa - Burmensium regem Theinhko (vixit AD verisimiliter 918-959) occisum esse ab agricola quodam nomine Nyaung-u Sawrhan, cuius cucumerem sine permissione comederat, cum seditionem contra se a nonnullis paratam per silvas fugeret ac fame laborans in agrum huius agricolae pervenisset. Sed tunc res mirissima evenit: uxor regis Theinhko, seditiosos timens, istum Nyaung-u Sawrhan clam in arcem adduxit ut eum... regem novum pronuntiaret, qui abhinc, cognomine Regis Cucumeris (Taungthugyi Min) notus, per triginta tres annos Burmensibus regnabat.
Utcumque res sese habebant, puto cucumerem huius agricolae-regis maximi hic fuisse momenti .
(II)
Alium regem Burmae, Nandabayin (AD 1535-1600), scriptor Anglus rerum scitu dignorum Ben Schott ("Schott's Original Miscellany", Londinii AD 2002) narrat (sed alii de hac re aliter) mortuum esse ob nimis longum risum, in quem ruptus est cum a negotiatore quodam Venetiano audisset hanc terram rem publicam sine rege esse.
cucumis
DE ANICULA NIMIS CURIOSA
Ex epistula a Victōriō Ciarrocchi ad Gregem Latīnē Loquentium annō 2011 mēnse Iūniō missa.
Tantum referam id, quod olim in Urbe accidit quodque, non sine multorum legentium risu, diurna quaedam Italica vulgarunt. Iuvenis quidam prope fenestram conclavis apertam sui exercitia gymnica faciebat nudus. In altero eiusdem viae latere domus erat, quam anicula quaedam habitabat. Haec mulier tantummodo caput et truncum illius iuvenis nudum spectare valebat, quia fenestra conclavis, quod veluti palaestram ipse adhibebat, non usque ad pavimentum exstructa erat. Nihilominus anicula ad publicos securitatis custodes telephonavit clamans: "Vir quidam impudicissimus coram domo mea nudum se exhibet. Accurrite, quia istud scandalum ferre nolo". Paucis post momentis custodes in aniculae domum et cubiculum ingressi sunt, ut explorarent quod ab ea femina relatum esset. "Sed- inquit custodum dux- hac ex fenestra tua, domina, tantum partem illius iuvenis superiorem, id est a capite usque ad umbilicum, videre potes, non inferiorem. Quare is omnino 'nudus' haud est". Anicula, aliquanto irata: "Ita vero. At si in armarium cubiculi mei ascendes, eum iuvenem usque ad talos nudum spectabis!".
REM MEATIM FECI
Dē vocābulīs quibusdam Latīnīs epistola a Crāgiō Thomas ad Gregem Latīnē Loquentium annō 2018 mēnae Decembrī missa. "Modo haec didici: 'meatim' est adverbium quod sibi vult 'meo proprio modo', 'tuatim' similiter pro 'tuo modo' dicitur, et 'nostratim' nimirum idem est atque 'nostro modo'. Hic autem, sodales, cavetote, nam 'suatim' non 'suo modo' significat sed potius 'suillo modo' vel 'more porcorum'. Si igitur quem audiatis dicentem: 'ah, scilicet Cragius iterum suatim se gerit', is indignitatem contumeliamque mihi faciat magnam, et vestrum sit me defendere."
REM SUATIM FACIT
Apud Gregem Thōmas Colōniēnsis quoque dē porcīs hominibusque eōdem mēnse scrīpsit
Cognovi olim mulierem frugivoram, quacum de recta ratione vescendi saepe disputabam. Respuebat illa carnem, tamen secum habebat animal maxime carnivorum, nempe canem suum amatum. Hoc mihi fuit solacio magno, qui vescor libenter carne suilla, bovina, gallinacea.
Audivi saepe proverbium hoc: "Homo ĕst, quod ēst." Hoc est: Quod quisque devorat, hoc est ipse. Sum ergo ego, qui praefero carnem suillam, porcus sordidus et ago suatim. Itaque ego, ut tandem fiam homo, nunc constitui fieri anthropophagus.
Sed ut amoveam iocos frivolos: Exopto omnibus sodalibus laetos dies festos cum cibis delicatis
Grex Latine Loquentium est societas cuius sodales inter se commerium epistularum electronicarum Latine faciunt. Si quid alia lingua in epistula scribitur, necesse est versionem Latinam quoque praebere. Plus apud situmhttp://www.alcuinus.net/GLL/index.htm cognoscere potes. Si te Gregi coniungere vis, eundum est ad hunc situm: https://www.man.torun.pl/archives/info/grex