linguae |
|
Lætabundus
Exsultet fidelis chorus, Alleluja, Regem regum Intacte profudit thorus; Res miranda. Angelus consilii Natus est de virgine, Sol de stella; Sol occasum nesciens, Stella semper rutilans, Semper clara. Sicut sidus radium Profert virgo filium Pari forma; Neque sidus radio Neque mater filio Fit corrupta. Cedrus alta Libani Conformatur hysopo Valle nostra, Verbum, mens altissimi, Corporari passum est Carne sumpta. Isaias cecinit, Synagoga meminit Numquam tamen desinit Esse cæca. Si non suis vatibus Credat vel gentilibus, Sybillinis versibus Hæc prædicta. Infelix propera Crede vel vetera; Cur damnaberis Gens misera? Quem docet litera Natum considera, Ipsum genuit Puerpera |
Happy
Let the faithful chorus rejoice |
Vetus abit litera
Ritus abit veterum Dat virgo puerpera Novum nobis puerum Munus salutiferum Regem et presbyterum Qui complanans aspera Firmat pacis foedera Purgatorem scelerum |
Hodie Christus natus est:
Hodie Salvator apparuit: Hodie in terra canunt Angeli, laetantur Archangeli Hodie exsultant justi, dicentes: Gloria in excelsis Deo. Alleluia |
Today Christ is born:
Today the Savior has appeared: Today the angels sing on earth, and the Archangels rejoice. Today the just exult, saying: Glory in the highest to God Alleluia. |