Quamvis in Latinitatem Insulam Hong Kong per vim inducere debuimus, tamen de eadem aliqua scribendum est cum magnus motus popularis nunc actus sit; Insula Hongkongensis porro appellanda est donec nomen eo Latinius inveniatur.
Anno 1842 Sinenses Anglicis, qui mercaturas ibi et fabricabant et vendebant et exportabant, hanc Insulam in sesquisaeculum dederunt ex foedere, ex quo Insulam Sinensibus esse sua vice reddendam in annum 1977 pactum est. Hongkongenses igitur magnas negotiationes et fabricas habuerunt necnon modum vivendi valde accommodatum adeo ut pecuniis et lautitiis reliquos Sinenses superarent; hi enim sub Maotsedungi regimine communistico in paupertate vitam multos annos degerunt.
Ab anno 1977 ut dictum est Insulam Sinenses denuo potiti sunt; praeterea, Dengtsiaopingo Praeside, abhinc fere viginti annos, Sinenses omnes libertate oeconomica frui coeperunt, nulla tamen libertate politica, nam factio communistica totam gubernandi potestatem retinuit.
Plerumque verum accidit ut qui libertate oeconomica fruuantur, libertatem quoque politicam postulent. Id demum Hongcongenses a gubernatoribus Sinensibus poscunt: ut Gubernator suus a civibus sit suffragiis electus, quod periculosum communistis videtur, cum libertatem politicam non solum Hongkongenses sed etiam reliqui aut multi Sinenses postulare possint.
Attamen, ne motus popularis oriretur, comitia in anno 2017 indicta sunt sub ea condicione, ut postulantes sive candidati a gubernatione centrali communistica nominarentur. Hongkongenses opinantur candidatos non oportere a communistis nominari et inde magnus motus popularis ortus est, nam cives vias et plateas invaserunt et tumulti a custodibus publicis ubique sunt reffrenati. Si isti Hongkongenses, qui iam ex libertate oeconomica amplos proventus acceperunt, libertatem politicam nunc poscere intendunt, tunc multi Sinenses, qui libero mercatu iam ditescunt, mox democratice se vellent gubernari.
Inde grave discrimen Sinensibus exspectandum est: utrum factio communistica potestatem publicam cum civibus partitura sit, an libertatem oeconomicam abrogatura, ne imperium centrale amittat.
(2) Epistula ad G.L.L. 9/11/14 scripta
Iohannes Paulo, X necnon omnibus legentibus salutem plurimam dicit
Gratias magnas tibi ago, Paule, propter symbolam tuam de rebus Honcongensibus apud Ephemeridem nuper scriptam, quam, ut a sodalibus facilius perlegatur, supra posui. Res principales bene tetigisti, sed, in errores quosdam incidisti, propterea quod Regio Specialis Administriva nostra est omnis in complures partes divisa quarum historia intricata est et diversa.
Scripsisti Anglos anno 1842 insulam Honcongum `in sesquisaeculum recepisse ex foedere, ex quo insulam Sinensibus esse sua vice reddendam in annum 1977 pactum est' . Confusi sunt eventus diversi de quibus haec est relatio digesta:
-Anno 1841, Britanni, postquam Sinenses opium a mercatoribus Britannis contra leges Sinicas importatum deleverunt, insulam Honcongum vi et armis in dicionem suam (ut ipsi putabant) perpetuam redigerunt, cui annexationi Sinenses vi maiore coacti per foedus anno 1842 factum consensuerunt.
-Anno 1860, Britanni, rixa alia orta, partem meridionalem paeninsulae quae Novendracones (Anglice `Kowloon’, Sinice九龍) appellatur eo animo ceperunt ut in perpetuum retinerent, cui rei Sinenses, iterum armis coacti, per foedus secundum consensuerunt
-Anno 1898, per foedus tertium Britanni per minas et spem praemii effecerunt ut Sinenses territorium amplius, in quo continebantur (1) pars septentrionalis paeninsulae Novendraconensis, (2) altera regio lata a paeninsula montibus divisa, et (3) insulae multae in maribus circumiacentibus sitae, ea lege traderent ut post nonaginta novem annos reddendum esset. Regioni ultra montes sitae nomen `Terrae Novae’ (Anglice `New Territories’) inditum est.
-Anno 1997, cum Sinenses tempus in foedere anni 1898 pactum prolongare nollent, omnes terrae saeculo undevigesimo in dicionem Britannicam redactae Sinis redditae sunt. Secundum verba ipsissima foederum annorum 1842 et 1860 , non necesse erat insulam ipsam Honcongum et partem meridionalem Novendraconum reddere sed Sinenses diu affirmabant tria foedera omnia `inaequa’ esse neque tamen iam adeo pollebant Britanni ut, nolentibus Sinensibus, terras minores retinere possent.
Affirmavisti quoque, Paule, anno 2017 fore ut candidati officium adminstratoris principalis (Anglice `Chief Executive’) petentes `a gubernatione centrali communistica nominarentur', verba quae veritatem generis cuiusdam possident neque tamen rerum statum legalem bene ostendunt. Candidati a Concilio Nonminativo nominabuntur sed, quamquam nondum constituta est modus concilii futuri eligendi, constat e natura conciliii hodierni plurimos futuros esse eos quibus regimen centralis faveat..
Addendum est res, sentential mea, nondum ad `summum discrimen’ pervenisse, nam et reclamatatores et ei qui de incepto illo maxime stomachantur, sint partes minores societatis Honcongensis. Ut in situ Circuli Latini Honcongensis scripsi (http://linguae.weebly.com/circulus-latinus-honcongensis.html), plurimi cives neque systema electorale a regimine centrali constitutam neque methodos reclamatatorum probant sed de his rebus nullam alacritatem ostendunt. Nam, quamquam systema politicum nostrum non est sensu stricto democraticum, sunt elementa quaedam democratica, praecipue libertas dicendi scribendique. Ut unum exemplum proferam, Societas Radiophonic Televisifica Honcongensis (RTHK), quamquam aerario publico sustinetur, nihilominus ducibus fautoribusque incepti quod est `Centralis Occupanda’ occasiones sententias suas communicandi praebet. Res igitur apud nos non ita se habent ut viginti quinque annos abhinc in terris Europae Orientalis habebant.
In fine de nomine ipso `Honcongum’ est mihi scribendum, quod inditum est et insulae nostrae principali et toti territorio nostro. Constat inter fautores Latinitatis vivae non esse hominem, non esse librum cui auctoritas summa de nominibus hodiernis Latinizandis attribuatur sed primium inspiciamus quod de hac re scripsit Egger, vir clarissimus, apud Lexicon Nominorum Locorum.
Siamkiamum, i, n., velHongcongum, i, n. Hong-kong est nōminis Sīnēnsis Hsiang-kiang ēnuntiāndi ratiō, quae propria est prōvinciae, quae Kwang-chow nuncupātur.Secundum ūsum Cūriae Rōmānae dioecēsis, quae in istō est sita territōriō, i.e. in colōnia Britannicā Hong-kong, appellātur Sciiamchiamēnsis, vulgārī nōmine Hsiang-kiang potius ad aurēs Italās accommodātō. Est autem eiusdem nōminis haec ferē interpretātiō: lacūna odōrifera vel amoena. Siamkiamēnsēs, ium, velHongcongēnsēs, ium. Siamkiamēnsis, e, vel Hongcongēnsis, e.
In Circulo nostro Honcongum et Honcongēnsisfiguras adhibemus, quas apud Lexicon Morganianum quoque invenies, sed Terentius Tunberg Honconum scribit. Non possumus Latine sonum ultimum nominis Anglici `Hong Kong’ recte enuntiare, nam in hoc verbo `ng’ litterae tantum unum sonum (palatalem nasalem ut in `sing’) repraesentant. Si Latine `ng’ scribimus sonos duos habemus (palatalem-nasalem atque palatalem), si tantum `n’ , consonans fit dentalis, non palatalis.
Optime vale valeteque
(3) Epistula ad G.L.L. 9/11/14 scripta
` X' Ioanni Sjiankianensi sal.
Infinitas gratias tibi ago pro relatione historica de paeninsula illa inclyta ad ostium fluminis Margaritae, Novendraconibus. Recte iudicat Terentius de sonis Latinis quos detexit Sidneius Allen in libro suo _Vox Latina_. Me autem non multum molestat leviter deturpatus pronuntiatus "Honcong-gum" quia et phonema 'ng' exstat in voce ignis (pron. ing-nis more restituto) et 'g' durum in "an-gor". Si nobis licet novum sonum sibilantem 'sj' (Germanis sch, Italis sc, Anglo-Americanis sh) in neoLatinitatem inferre, scribere possumus 'Sjicagum, Misjigania (pro Sicago, Misigania), ceteraque multa nomina propria locorum, ut ausus sum in salutatione.Quomodo nunc nomen itineris juxta cauponam Basmati litteris Latinis exarandum? Connacht(ia), Connectia, aliterne dummodo non sit Connecticuta? Etymologi docent id sibi velle non 'filii Conni' sed tantum 'principatus.'
vale
(4) Epistula ad G.L.L. 10/11/14 scripta
Iohannes `X' et aliis legentibus s.p.d.
Tibi gratias maximas ago propter epistolam urbanissimam atque eruditissimam.
Confiteor oculis meis oculis `sj' litterarum coniunctionem non magnopere placere itaque me malle `Sicagum' vel etiam more Iohannis Traupman `Chicagum' scribere. Si nomen regionis nostrae secundum pronuntiatum Sermonis Normalis (vulgo Putonghua vel Mandarin) reddendum est, `Siancangum' et `Siancangensis' vel `Siancanum'/`Siancanensis' mihi figurae idoneae videntur. Decet tamen nos Honcongenses nomen sibi secundum pronuntiatus dialecti nostri (profecto Sermonis Cantonensis, vulgo Cantonese) eligere, nam ut Catalani non linguam Castilianam sed Catalanam, ita nos quoque non Sermonem Normalem sed linguam regionalem in vita cottidiana usurpare volumus. Haec res nuperrime maioris momenti civibus facta est quod, numero ingenti peregrinatorum e Sinis septentrionalibus in urbem nostram influente, non solum turbae vias atque tramina subterranea complentes in dies crescunt sed in quibusdam locis Sermo Normalis plus quam Sermo Cantonensis auditur.
De etymologia vocabuli Hibernici quod est Connachta nihil pro certo habeo sed nuperrime vidi in situ Vicipaediae adhuc affirmari nominis significationem esse `filii Conni' (http://en.wikipedia.org/wiki/Connacht), quam rem, ut videtur, scholares doctiores iam negare ineperunt. Secundum, tamen, pronuntiatum Anglicum, fortasse licet `Via Conotiae' scribere.