Iohannes S. Harvard - Eques Iediensis': oratio a Carolo Iosepho Macnamara anno 2007 habito
_Iohannes Harvard – Eques Iediensis (2007 Harvard Commencement Ceremony,
Latin Oration – Charles Joseph Macnamara: text with translation also available on the Harvard Magazine site) (video at http://www.youtube.com/watch?v=47u6IJ2GVdM
)
Praeses Bok,
Decani et Professores, familiae et amici, atque omnes gradum suscepturi in hoc
anno MMVII, salvete! Salvete et vos, imaginum mobilium cultores! Libenter vobis
exhibeo aestivum nostrum spectaculum, quod agitur in orbis terrarum
elegantissimo argenteo velamento, Theatro Tercentenario. Sono circumiecto, actoribus similibus caeli
astris, et foricis frequentatis fruamini. Nos hodie ad fabulae nostrae
Harvardianae exitum stupefacientem advenimus. Fabula autem nostra valde similis
est argumento alterius fabulae. Illa enim pertinet ad arma virumque, et abhinc multum tempus incidit…procul
longissime in via lactea. Vita nostra Harvardiana, videtis, similis est Bellis
Stellaribus.
Abhinc quosdam
annos, ad urbem Bostoniensem, universi rotae centrum, tamquam inexercitati
equites Iedienses advenimus. Graphidum secundi ordinis copia numquam sociorum
docentium atramenti rufi enses luciferos vincere potuit. Multi discipuli procul
ab orbe natali primum erant. Quamquam spectaculi principes eramus,
sollicitudines nostrae erant tam infinitae quam caeli stellae: “Quam personam
ago?” “Litteras meas meminero?” “Quisnam praecipit?”
Cito autem
amicitias calidiores sole fabricavimus, quae superare tempora difficilia nos
adiuverunt. Han Solo, tuus dilectissimus Utentium Auxiliator, te servavit cum
tuum IBM RII-DII libellum tuum Miltonianum ederat. Filia Regis Leia, praeclara
femina inter omnes vias lacteas, crines tuos compsit celerius luce ante primam
saltationem tuam. Chewbacca etiam, habitator perennis in Sede Scientiae,
prohibuit ne nota mathematica tua in transcripto lacuna nigra fieret.
Sed nos discipuli
huius spectaculi gregis dimidia tantum pars eramus. Huius saeculi sapientiae
Iediensis Antistites, magistri scilicet nostri, partes suas tam scite egerunt
ut palmam ferre mererent. Multi eorum assimulabant Obi-Wano; curati enim
lautique erant. Alii vero…Yodam sapiebant. Omnes autem nobis consilium
sapientiamque in artibus suis donaverunt ut universi exempla ducesque fieremus.
Hodie ex optima
academia Iediensi in tota via lactea gradum suscipimus. Haec universitas nos
armat illa Vi, fortiore etiam Mortifera Stella Novi Portus. Pergamena nostra
similia sunt veris luciferis ensibus: pretiosissima sunt, mirabilia sunt
spectantibus, et eripere e manibus hostium orbem terrarum possunt. Sapienter
novis armis vestris utimini, socii Lucae Caelum Perambulantes.
Fabula nostrae
vitae Harvardianae iam ad finem vergit et ad participium indicem. Ante disceditis, ne oblivisicimini agere
gratias fautoribus benignissimis—parentes nostros dico—qui nos hanc fabulam
agentes largiter sustinuerunt. Atque hoc spectaculum non ultimum est! Alumnorum
Conlegium iam in fabularum officina laborat ut redire ad theatrum velimus et
partibus sequentibus fruamur. Omnibus in corona sedentibus, gratias vobis
agimus quod nostrum spectaculum tam benevole videritis. Precor ut illa Vis
Harvardiana semper vobiscum sit!