linguae |
|
Hinc ferrō accingor rūrsus clipeōque sinistram
īnsertābam aptāns mēque extrā tecta ferēbam. ecce autem complexa pedēs in līmine coniūnx haerēbat, parvumque patrī tendēbat Iūlum: 674 |
‘sī peritūrus abīs, et nōs rape in omnia tēcum;
sīn aliquam expertus sūmptīs spem pōnis in armīs, hanc prīmum tūtāre domum. cuī parvus Iūlus, cuī pater et coniunx quondam tua dicta relinquor?’ |
Tālia vōciferāns gemitū tectum omne replēbat, 679
cum subitum dictūque oritur mīrābile mōnstrum. namque manūs inter maestōrumque ōra parentum ecce levis summō dē vertice vīsus Iūlī fundere lūmen apex, tactūque innoxia mollīs 683 |
lambere flamma comās et circum tempora pascī.
nōs pavidī trepidāre metū crīnemque flagrantem excutere et sanctōs restinguere fontibus ignīs. at pater Anchīses oculōs ad sīdera laetus extulit et caelō palmās cum vōce tetendit: 688 |
`Iuppiter omnipotēns, precibus sī flecteris ūllīs,
aspice nōs, hoc tantum, et sī pietāte merēmur, 690 dā deinde augurium, pater, atque haec ōmina firma.’ Vix ea fātus erat senior, subitōque fragōre intonuit laevum, et dē caelō lāpsa per umbrās |
stella facem dūcēns multā cum lūce cucurrit.
illam summa super lābentem culmina tectī 695 cernimus Īdaeā clāram sē condere silvā signantemque viās; tum longō līmite sulcus dat lūcem et lātē circum loca sulphure fūmant. |
hīc vērō victus genitor sē tollit ad aurās
adfāturque deōs et sanctum sīdus adōrat. 700 `iam iam nūlla mora est; sequor et quā dūcitis adsum, dī patriī; servāte domum, servāte nepōtem. vestrum hoc augurium, vestrōque in nūmine Troia est. |
cēdō equidem nec, nāte, tibī comes īre recūsō.’
dīxerat ille, et iam per moenia clārior ignis 705 «ergō age, cāre pater, cervīcī impōnere nostrae; audītur, propiusque aestūs incendia volvunt. ipse subībō umerīs nec mē labor iste gravābit; |
quō rēs cumque cadent, ūnum et commūne perīclum, ūna salūs ambōbus erit. mihi parvus Iūlus 710
sit comes, et longē servet vestīgia coniunx. vōs, famulī, quae dīcam animīs advertite vestrīs. est urbe ēgressīs tumulus templumque vetustum |
dēsertae Cereris, iuxtāque antīqua cupressus
rēligiōne patrum multōs servāta per annōs; 715 hanc ex dīversō sēdem veniēmus in ūnam. tū, genitor, cape sacra manū patriōsque penātīs; |
mē bellō ē tantō dīgressum et caede recentī
attrectāre nefās, dōnec mē flūmine vīvō abluerō.’ 720 Haec fātus lātōs umerōs subiectaque colla |
veste super fulvīque īnsternor pelle leōnis,
succēdōque onerī; dextrae sē parvus Iūlus implicuit sequiturque patrem nōn passibus aequīs pōne subit coniunx. 725 |