Duobus milibus annorum post cladem Varianam, pax et amicitia inter Romanos et Germanos confirmatae esse videntur, nonne?
Eheu, Eduardus, amicus sapientissimus, apud Gregem Latine Loquentium recte nos ita monuit: `...parva est similitudo ducis reipublicae quae in repetitione dramatica actionum historicarum interesset ubi sunt homines tamquam legionarii milites Romani vestiti.. fieri potest ut ope programmatis 'Photoshop' inserta est imago Dominae Merkel in maiorem imaginem legionis rapacis. Imagine composita amplificata videtur spatium inter bracchium dexterum et truncum corporis illius Merkel quod partem bracchii laevi militis in abscedentibus stantis ostendere debet sed ibi nihil nisi monades graphicas caeruleas [vulgo `blue pixels'] video.'
Notandum quoque est in situ Legionis ipsius neminem hanc imaginem invenire potuisse