In hāc pāginā trānscrīpta sunt verba a Terentiō Tunberg, apud Universitātem Kentuciānam mūnere professoris fungente, dē rēbus in Conventiculō Lexintōniāno gestīs in taeniā apud Tūtubulum dicta (http://www.youtube.com/watch?v=VhXQWzLntk8#t=435). Quamquam verba aliōrum participum nōn semper clāra sunt, Terentius, qui inter prōmōtōrēs prīncipālēs Latīnitātis vīvae habētur, lentē et clārissimē loquitur itaque orātiō eius ad ūsum tīrōnum aptissima est. Dē Conventiculō annō 2013 habitō hīc agitur.
Paene octoginta hominēs annō bis millēsimō decimō Lexintōniam convēnērunt ut conventiculō Latīnē loquentium interessent. Locūtī sunt hī hominēs de multīs argumentīs: de locīs quōs ex litterīs Latīnīs sūmpsimus, de imāginibus speciōsissimīs, dē rēbus ad vītam cottīdiānam pertinentibus, etiam dē aliīs rēbus locūtī sunt quae ad optimās artēs pertinent.
Quod est nostrum prōpositum in conventiculīs? Scīlicet prōpositum est ut hominēs quī nunquam anteā Latīnē locūtī sint quamdam facultātem loquendī et colloquendī cum aliīs sibi comparāre possint et propōsitum est ut perītiōrēs qui iam quandam perītiam loquendī habeant hanc perītiam, hanc facultātem loquendī exerceant et amplificāre possint.Hoc nōn fit nisi ūnusquisque quam saepissimē cum aliīs loquī potest sed quomodō hoc fit in tantā multitūdine? Nam hīs novissimīs annīs inter septuāgintā et octogintā hominēs in conventiculīs versantur. Solēmus igitur multitūdinem omnium in parvulōs gregēs divīdere et in ūnōquōque grege est aliquis paulō perītior quī nōn doceat sed quī sermōnēs aliōrum excitāre cōnētur. ************************************************************************* Sex conventiculī participēs orationēs habuērunt. In prīmīs conventiculīs nūllās orationēs habēre solēbamus et hanc rem addidimus putantēs bonum esse aliōs audīre et aliquid dē disciplīnā nostrā discere. Hōc annō, ut dīxī, orātiōnēs audīvimus. Anna Andresian quandam ratiōnem docendī nōbīs ostendit. Etiam Scottius Edinger et Laura Higley dē ratiōnibus docendī disseruērunt et multa ex hīs orātiōnibus didicimus omnēs. Valtērius Redmond, professor ēmeritus, dē necessitāte Latīnē docendī locūtus est. David Money, Britannus, professor eximius, dē artē versūs compōnendī fūsē et dīlūcidē disseruit et Acius Vatanāvius, vir doctissimus, dē scrīptōribus Iapōnicīs locūtus est quī sermōne Latīnō ūsī sunt. ************************************************************************* Nōn sōlum in sessiōnibus versantur hominēs quī in conventiculō sunt. Extrā sessiōnibus pergunt Latīnē loquī, in cēnīs Latīnē loquuntur. Solēmus in aedibus ubi sessiōnēs agitantur cēnās etiam parāre – commūniter. Etiam nōnnumquam quamquam fortasse paulō rārius solēmus popīnās pergere in quibus solēmus omnēs ūnā sedēre cōnārī plērumque necesse est aliquās mēnsās in ūsum nostrum servāre quia tot sumus ut paene quamlibet popīnam implēre possīmus.
Nōn etiam ūnā cēnātur etiam sune aliae rēs commūnēs. Hōc annō saltāvimus et inter nōs erat saltātor quī est vir saltandī perītissimus et ille erat magister saltātiōnis. Dīāna, quā est perītia canendī, solet huius reī esse dux.
Ut in omnibus conventiculīs sīc hōc in conventiculō fābulās scaenicās vīdimus et, ut anteā iam explicāvī, putāmus hoc exercitium esse optimum atque ad omnia conventicula aptissimum. Nam participēs novellās suās compōnunt, tunc dēbent argumenta composita praemeditārī et tandem coram omnibus fabellās suās dant, et hōc annō omnēs fabellae sunt scītē et lepidē compositae! ************************************************************************* Sīc annō bis mellēsimō decimō perāctum est conventiculum Lexintōniae et valdē spērāmus futūrīs annīs quam plūrimōs ad conventiculum ventūrōs et quam plūrimōs aliōs ventūrōs ad nōs quī nunquam cōnātī sint Latīnē loquī.