DĒ DIURNĀRIĀ QUAE BELLUM MUNDĀNUM INCOHĀTUM NŪNTIĀVIT
Dē Clarā Hollingworth, diurnāriā audācissimā nōtissimāque, apud Gregem Latīnē Loquentium ā Victōriō Ciarrocchi, Latinistā nōtissimō, diē 11 Ianuāriī 2017 haec scrīpta sunt. Clāra Hollingworth, diurnāria[1] Britanna 105 annōrum, Honcongī, ubi ab annō 1981 vītam dēgēbat[2], mortua est. Kalendīs Septembribus annō 1939 haec mulier, quae tunc in Polōnicā urbe Catovīciā mūnus explēbat suum, virō cuidam lēgātiōnis Britannicae sēdem habentis[3] in urbe Varsōviā telephōnīce nūntiāverat exercitum Theodiscum ā dīlūculō[4] eiusdem diēī in Polōniam impetum fēcisse. Eum virum incrēdulum Clāra hortāta erat ut aurēs praebēret[5] ad terrificum strīdōrem curruum Theodiscōrum per illīus urbis viās percursantium audiendum:[6] nam auscultābulō rūmor ille facile audīrī poterat. Quō bellō furente,[7] eadem diurnāria nōtitiārum auceps, in Libyam sē contulit, ubi exercitus Britannicus in eō erat ut [8]Germānōs Italōsque mīlitēs dēvinceret. Intrepida cum esset, Clāra etiam ab Algēriā et ab Vietnāmiā (quibus in regiōnibus ēversiōnēs erant ac bella adversus Francogallōs et Americānōs ācriter[9] susceptā) nūntiōs gravissimōs ad nōnnūllā acta diurna Britannica mittere solēbat. Praetereā[10] Haroldum Adriānum Philby (cuius virī praenōmen nōtius 'Kim' erat) speculātōrem[11] nōn prō Rēgnō Britannicō, sed prō Ūniōne Soviēticā esse dētēxit. Vērōs nūntiōs referre[12] numquam dubitāvit Clāra, forsan quōdammodo discipula Iacobī Aloisīī Garvin cēnsentis[13] (sīcut quādam in epistulā diē 10 Dec. ā. 2000 sodālibus missa legitur) eōs diurnāriōs auctōritāte[14] plausūque esse dignōs, quī ea quoque rettulissent, quae legentibus parum grāta essent:[15]http://www.thetimes.co.uk/edition/register/clare-hollingworth-stmtc8xqs
NOTES [1]diurnāria, -ae f female journalist (diurnārius, -ī for a male) [2]dēgō, -ere, dēgī spend, pass; Kalendae, -ārum f pl first day of the month [3]Catōvicia, -ae f Katowice, a city in SW Poland which was under Prussian rule from 1724 till the end ow World War I, and again incorporated in Germany from 1939 to 1945; mūnus expleō, -ēre, -ēvī, -ētum carrying out a job, be in a post; virō cuidam to a certain man; lēgātiō, lēgātiōnis f embassy; sedemhabeō, -ēre, habuī, habitum be situated (literally `have a seat’) [4]Varsōvia, -ae f Warsaw; Theodiscus, -a, -um German; dīlūculum, -ī n dawn [5]hortor, hortārī, hortātus sum urge; aurēs praebeō, -ēre, praebuī, praebitum provide(one’s) ear’, ie. Listen. [6]strīdor, -ōris m rattling, hissing; currus, -ūs tank (literally `chariot’); percursō (1), travel through, run through; ad …strīdōrem..audiendum, in order to hear the noise (gerundive of purpose; literally `for the purpose of noise being heard’) [7]auscultābulum, -ī n receiver, ear-piece; Quō bellō furente – while that war was raging (ablative absolute with present participle) [8]nōtitia,-ae f knowledge (in later Latin plural often used for `information’); auceps, aucupis mf bird-catcher, eavesdropper, hunter; sē conferre, -tulī, collātum, take oneself; in eō erat ut…dēvinceret was on the verge of defeating [9]ēversiō, -iōnis f overthrowing, revolution; Francogallī, -ōrum m pl the French (this term is used in neo-Latin to distinguish the modern country from the Germanic Franks who gave their name to the country; ācriter, fiercely, keenly. [10]suscipiō, -ere, -cēpī, -ceptum undertake; acta diurna, -ōrum –ōrum newspaper (literaaly `daily deeds’) n.pl.; soleō, -ēre, solitus sum be accustomed to; praetereā, besides [11]nōtior, -ius better-known; speculātor, -ōris m spy [12]referō, referre, rettulī, relātum bring back, report [13]forsan perhaps quōdammodo to a certain extent; Iacobus Aloisius Garvin James Louis Garvin (1868-1947), British journalist and editor; cēnseō, -ēre, cēnsuī, cēnsum consider, believe [14]quādam in epistulā in a certain letter; auctōritās, -tātis f, authority, influence. [15]plausus, -ūs m applause; quoque also; legentibus, to their readers; parum, too little; grātus, -a, -um, pleasing.
FĪNIS BELLĪ IN REGIŌNE PĀCIFICĀ GESTĪ
Relātiō ā Victōriō Ciarrocchi scrīpta et apud Gregem Latīnē Loquentium diē 26 mēnsis Iūniī annō MMX ēdita:
Paucōs abhinc diēs rēbus terrēnīs ērepta est[1] Editha Shain, mulier Americāna, quae annō 1918 nāta erat. Iuvenis cum esset, quōdam in puerōrum valētūdināriō urbis Novī Eborācī[2] mūnus explēbat nosocomae. Diē 14 Aug. 1945 omnia apparāta radiophōnica nūntiārunt[3] bellum, quod Americānōs inter et Iaponēs ā mēnse Decembrī ā. 1941 gerēbātur, tandem cōnfectum esse. Sīcut ante aliquot mēnsēs acciderat[4] multīs in Eurōpaeīs urbibus, quōrum cīvēs in viās et plateās dēscenderant bellum illud atrōx fīnītum celebrātūrī, ita plērīque[5] Americānī eōdem hilarī animō nūntium suprā memorātum audīvērunt eōrumque nōn paucī, virī mulierēsque, per viās effūsī inter sēsē laetābundī[6] salūtāvērunt. Editha quoque ē valētūdināriō exiit ut celebrātiōnis illīus quōdammodo particeps esset. Ex imprōvīsō[7] huic fēminae (quam aliquī dīcunt iam pānsīs brāchiīs dēambulantem velutī amplexuī[8] parātam) advēnit quīdam nauta, quī ipsam deōsculātus est adeō,[9] ut Editha paene immōta ac stupefacta mānserit, sīcut appāret ex photographemate hōc, quod nōn cāsū[10] paucīs post diēbus ēditum est prīma in pāginā ephēmeridis[11] Americānae cui index 'Life', id est Vītā. Quid enim novam spem ē nūntiō illō nāscentem melius quam hoc photographema fovēre[12] poterat? Quod nōn immeritō ā rērum photographicārum perītīs[13] inter optima adnumerātur. Sed nec illīus nautae faciēs nec vultus fēminae illīus tam vehementer bāsiātae[14] umquam dignōscī potuit, saltem usque ad annōs praeteritī saeculī[15] septuāgēsimōs octōgēsimōsve, cum ab eiusdem ephēmeridis moderātōribus quaesītum est quī fuerint nauta et fēmina, quōrum amplexum bāsiātiōnēsque paene immortālēs reddiderat Alfredus Eisenstaedt, illīus photographematis auctor sīve potius artifex.[16] Duodecim tredecimve virī, inter sēsē interdum rixantēs, partem sibi adtribuērunt ab illō tunc ignōtō nautā āctam[17]; ē tribus quattuorve fēminīs ūnaquaeque sē diē illō tam avidē bāsiātam fuisse dīxit. Nē multa[18]: accūrātīs investīgātiōnibus factīs, iūdicēs quīdam adseruērunt[19] nautam fuisse Glenn(um) McDuffie. Quī diē 14 Aug. 1945 nōndum vīgesimum attigerat annum et, cum eius frāter etiamtunc[20] stīpendia merēret,[21] gaudiō laetus propter nūntium dē bellō cōnfectō audītum, facere nōn potuit quīn illam fēminam, quae Editha Shain erat, amplexārētur atque ōsculārētur. Statua quaedam, fortasse nōn tam pulchra sīcut imāgō photographica, rem suprā memorātam quōdammodo perpetuat. Atque Editham eiusque historiam vel historiolam nōn immeritō commemorārunt[22] etiam ācta diurna haec
NOTES [1]abhinc ago; rēs terrēnae earthly affairs, this world; ēripiō, -ere, -ripuī, -reptum snatch away [2]valētūdinārium, -ī n hospital; Novum Eborācum, -ī n New York [3]nosocoma, -ae f nurse; apparātum radiophōnicum, -ī n radio; nūntiārunt = nūntiāvērunt. [4]conficiō, -ere, -fēcī, -fectum finish; accidit, -ere, accidit happen. [5]platea, -ae f square, open area; celebrātūrus, -a, -um , going to celebrate; plērique, -aeque, -aque most, very many [6]effundo, -ere, -fūdī, -fūsum pour out; laetābundus, -a, -um happy, cheerful. [7]ex imprōvīsō unexpectedly; huic fēminae…quīdam nauta: `there happened upon this woman a certain sailor’ [8]pandō, -ere, pandī, pānsum spread out, extend; brāchium, -ī n arm; dēambulō (1) walk about; amplexus, -ūs m embrace [9]dēosculōr, -ārī, -ātus sum kiss warmly; adeō so (much) [10]mānserit (perfect subjunctive) remained; photographema, -ematis n photograph; nōn cāsū not by chance [11]ēdō, -ere, ēdidī, ēditum, publish (distinguish from edō, edere, ēdī, ēsum eat!); ephēmeris, -eridis f journal, magazine [12] ē nūntiō illō nascentem – being born from that news (present participle of nascor, nascī, nātus sum); foveō, -ēre, fōvī, fōtum foster, keep warm [13]perītus, -ī / perīta, -ae expert [14]bāsiō (1) kiss [15]dignōscō, -ere distinguish, identify; saltem, at least; praeteritus, -a, -um past; moderātor, -ōris, m manager, administrator; quaesitum est enquiries were made (impersonal passive) [16]auctor sīve potius artifex – maker or rather artist [17]rixor, -ārī, rixātus sum quarrel, argue; partem…āctam the part played. [18]ūnusquisque, ūnaquaeque, ūnumquidque each; sē… bāsiātam fuisse dīxit: said that she had been kissed (literally `said herself to have been kissed’); nē multa to put it briefly [19]adserō (or asserō), -ere, -seruī, -sertum assert [20]nōndum not yet; attingō, -tingere,–tigī, -tāctum attain; etiamtunc still. [21]stīpendia mereor, -ērī, meritus sum be in (military) service; facere nōn potuit quīn.. could not do other than.. [22]commemorō (1) commemorate, mention (commemorārunt = commemorāvērunt).
POSTSCRIPTUM: Sunt quī dīcant Editham nōn esse feminam in photographemate, quod, altitūdinibus virum comparātīs quī affirmāverint sē esse nautam illum, ipsa nōn satis alta fuerit!